CONRADUS

CONRADUS
I.
CONRADUS
Dux Steinaviae et Iaverae cum Archiepiscopatui Salisburgio destinatus, quod patriam cerevisiam ibi non reperiret, illum recusâsset, a fratre tamquam fatuus custodiae datus est: Sed a Steinaviensibus inde liberatus multa iis concessit privilegia, defunctus A. C. 1304. Fuêre autem fratres eius Praemislaus Dux Sprottae ac Sagani, ante Patrem mortuus et Henricus cognomine Fidelis.
II.
CONRADUS
Dux partium Rhaeticarum et Iurensium, Comes Lingonum, Regum Burgundiae conditor; filius fuit Conradi Comitis, cuius soror Iuditha Ludovico Pio Imperatori nupsit. Fratrem ei tribuunt AUctores Ethiconem, vel Henticum, a quo propagata Comitum Altorfi gens, cui in Welfo Ducatus Bavariae accessitt. Conrado autem Comiti patrem assignant Welfonem, Comitem Altorfi et Ravensburgi, unum ex 12. catulis feu filiis Isenbardi, quos unô partu editos Irmentrudis uxor, pro catulis exponere voluisse fertur.
III.
CONRADUS
Henrici IV. Imperatoris fil. ab Urbano II. contra Patrem concitatus, in Italiam se recepit, paulo post mortuus.
IV.
CONRADUS
Sueviae Dux cepit lconium, Dux Spoletanus factus.
V.
CONRADUS
Ulrici Beutelbacensis Dn. ex filia Werntrude gener ac haeres, pridem eiusdem proximus agnatus, ab Henrico IV. Imperatore Wirtembergiae Comes creatus dicitur. Pater fuit secundum quosdam Henrici ac Ulrici Comitum Wirtenbergicorum et Dominorum Beutelspacensium: nec non Werneti Comitis Groeningensis. Secundum alios Ulricum, Eberhardum et Henricum progenuit : a quibus Ulricus filium habuit Iohannem propagatorem stemmatis, et Wernerum Comitem Groeningensem, e cuius posteris Conradus, Eberhardus ac Ludovicus fratres, capti ab Eberhardo Illustri Comite Wirtenbergico, Groeningensem titulum relinquere coacti sunt.
VI.
CONRADUS
fil. Friderici II. a Patre Romanorum Rex designatus, Landgtavium vicit, adversus Patrem electum. Mortuô Fridericô, Innocentium IV. infestum sensit, qui contra eum amplissimis Indulgentiis propositis, ei qui contra eum signatus esset, ut et signati parentibus, omnium peccatorum veniam pollicebatur, Matth. Paris. in Henr. III. Proin armis in Italiam versis, ipse Siciliae Apuliaeque Rex, Papam resistentem vicit, Neapolim recepit, etc. venenô, sive a Pontifice, sive a Manfredo, fratre nothô peremptus, Verba morituri: Ecclesia, quae mater Patri et mihi esse debuit, potius novercatur. Conradinô filiô successore relictô, sub Manfredi tutela. Sigon. l. 19. Villau. l. 6. Blond. Nauclerus. Platina et Genebr. in Innoc. IV. etc.
VII.
CONRADUS
fil. Henrici cognomine Barbati, Silesiae inferioris Ducis, Boleslaô praefatô geniti, Saganensem Principatum tenuit, adversus fratres bellum movit, tandem equô praeceps occubuit Frater eius Henricus cognomine Pius fuit, celebri illô proeliô prop Lignicium a Tartatis caesus A. C. 1241. quô inter alios, ex Anna Bohema, genitus est
VIII.
CONRADUS
fil. Iohannis Comitis Oldenburgici, doctrinâ et pietate inclitus, Bremae seditionem ortam sedavit A. C. 1366. inde aliquoties victus, a Butiadis demum caesus est A. C. 1368. cum Gerhardo filio: Qui reliqui erant filii,
IX.
CONRADUS
fil. Thiemonis, Marchionis Misniae ab Henrico IV. Imperatore designati, sed a Bohemis administratione prohibiti, Misniae Marchio confirmantus est, a Lothario Impertore A. C. 1126, et Lusatiae A, C. 1136. post Wiperti congnati mortem: Pater ex filiis Henrico Wethinensium, Theodorico Lustaorum, Friderico Bernensium, Dedone tandein Pingur Rochlicensium Satoris. Verum hiomnes rami intra paucas generationes defecere: Solus Otto Dives, Fribergae conditor, per filium Theodoricum genus produxit, hodiernorum Saxoniae Ducum conditor. Vide infra in voce Otto.
X.
CONRADUS
fil. minimus natu Conradi II. Episcopus Vratislaviensis, prodigus, fratrem Conradum III. captivum tenuit, demum Episcopatu se abdicavit, etc.
Comites Aliqui.
XI.
CONRADUS
fil. minor natu Bertholdi II. Zeringiae Ducis, fratri Bertholdo III. in Ducatu successit, A. C. 1122. BUrgundiae quoque nomine Caesareô rector, unde ab aliquibus Rex Arelatis dicitur: et quidem huius invasorem Reinaldum compescuit ac cepit; Sed cum postea Conrado III. Imperatori esset rebellis, vi ab illo ad obsequium, captis Zeringâ et Tecciô, redactus est. Obiit A. C. 1152. Pater ex Clementia fil. Godofredi. Comitis Lucelburg et Namurcensis, Rudolfi Episcopi Leodiensis et clecti ad Archiepiscopatum Mogunticum (in quo tamen obtinendo praevaluit Conradus Comes Palatinus) Bertholdi IV. Zeringiae, et Adelberti Teccensis lineae, Auctorem.
XII.
CONRADUS
fil. minor natu Casimiri II. Poloniae Regis, mortui A. C. 1194. frater Lesci cognomine Albi Regis. Dissedit cum Henrico Barbato Principe Vratislaviensi, ob Boleslai cognomine Pucici, ex fratre nepotis tutelam: quâ dissensione turbatâ Republ. Tartari irruperunt ad Schyloviam, et ad Lignicium Polonos ac Silesios gravibus cladibus affecerunt, Rege in Hungariam profugô. Inde de principatu cum Boleslao Calvo contendit, sed suis ob asperius regimen invisus, eô iterum excidit: nec tamen ad mortem usque, quâ A. C. 1247. oppressus est, Polonos vexare desiit. Idem ut adversus Borussos et Lithuanos se tueretur, Cruciferorum Ordinem, quidquid infidelibus erepturi essent illis permissô, advocavit. Obtinuerat autem a Patre Cuiaviam et Mazoviam, unde filii eius Casimirus rami Lenciciensis auctor cum Lencicia Cuiaviam tenuit. Ziemovitus autem Mazovium orsus est. Tertium Micislaum, ob exactiones, a gliribus devoratum, divinitus immislâ ultione, tradunt.
XIII.
CONRADUS
fil. minor natu Ottonis Comitis Oldenburgici (cui a spectro mirabile cornu, quod adhuc asservatur, oblatum narrant) a matre Comes Alvenslebiensis, genuit Theodoricum,
cuius fil. Milo Comes Alvenslebius Elimaro I. de hereditate Friderici agnati, (Iohannis, qui Conradi frater erat, Comitis Oldenburgici filiô geniti) controversiam movit, obtinuit nihilominus Elimarus, a cuius posteris varii Conradi gessêre nomen. Filius enim Elimari I. Elimarus II. genuit Christianum cognomine Bellicosum, qui Oldenburgicos continuavit et Henricum I. qui Borckusae Comes novum ramum orsus est, in quo continuô ordine Henricus II. Thomas, Conradus I. Henricus, Conradus II. familiam propagârunt:ultimus Conradus, caesus A. C. 1358. a Butiadis, filiam tantum reliquit Margaretam Iohannis Comitis Diepholtani uxorem; unde hereditas ad illam stirpem, donec ex eadem in Hoiensem migraret, est delata.
XIV.
CONRADUS
filius Marchionis Montferr. post egregia fortitudinis in Oriente edita specimina, ad Regnum Hierosolymitanum aspirans, occisus est.
Principes Viri.
XV.
CONRADUS
filius secundo-genitus Conradi II. Steinaviam et Volaviam tenuit, sed eius linea in filio Wenceslao A. C. 1474. exstincta est.
XVI.
CONRADUS
filius tertius Iohannis Electoris Brandenburgici, ex familia Ascania, defuncti A. C. 1221. fratribus Iohanni II. et Ottoni in Electoratu successit, vixitque usque ad A. C. 1304. Ei quatuor ordine uxores et plures filii: inter quos Iohannes III: patris fata cito secutus, Conradus Magister Ordinis Teutonici eadem praecessit, Woldemarus etiam Elector, Otto Templarius, Hermannus episcopus Havelbergenis, solus Henricus sine Terra dictus, filios genuit.
XVII.
CONRADUS
frater Ianussii, regnum adversus Ioh. Albertum affectantis, genuit Iohannem ac Stanislaum, quibus sine prole exstinctis A. C. 1526. simul in Polonia omnis Piasteus sanguis defecit, Regi successione relictâ.
XVIII.
CONRADUS
novam lineam per filium Mauritium habuit, a quo non nisi duae filiae et Christianus Welsburgi habitans, antea Coloniensis Canonicus, postea stemmatis propagator, Eô enim Theodoricus congnomine Fortunatus genitus, linearum reliquarum bona collegit.
XIX.
CONRADUS
qui Glogoviensem Principatum accepit, cum maiores natu Henricus Vratislaviensem et Boleslaus Lignicensem nacti essent. Hic initiô sacris et Episcopatui Bambergensi destinatus, postea auxiliô Praemislai Posnaniensis, cuius sororem duxerat, atque Episcopi Vratislaviensis interpositione, Glogaviam, Crosnam, Saganum et Fravenstadium obtinuit. Utrumque fratrem cepit, Boleslaum etiam secundâ vice, sed acceptô lytrô dimifit. Cum nepote Henrico Lignicio, ob alterius Henrici Vratislaviensis hereditatem, non multô successu bellum gessit, eum vero postea ab aulico sibi captivum adductum crudeli carcere excatnificavit, et Olsnam aliaque, quorum partem liberis restituit, extorsit. Vide M. Cromerum, l. 10. Interim multum subeo Principatus crevit, quamplutimis in co sedem figentibus Germanis: Crosnam tamen, ut dotem Brigittae Misnicae secundae coniugi reddere posset, vendidit Archiepiscopo Magdeburgico. Obiit A. C. 1289. cum ante 18. annos regimen tradidisset filiis: e quibus

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Conradus — may refer to Conradus Hirsaugiensis or Conrad of Hirsau, 11th–12th German Benedictine monk and writer Conradus Saxo or Conrad of Saxony, also known as Conradus Holyinger, 13th century Franciscan Conradus Megenbergensis or Konrad of Megenberg,… …   Wikipedia

  • CONRADUS V — CONRADUS V. Lucelmannus III. Ludovicus VII. Ulricus III. et his clarior Fridericus VII. bellis exercitatus, apud Carolum IV. Imperatoris gtatiâ florens …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONRADUS VI — CONRADUS VI. filius Friderici VII. modo memorati, cum Ulrico Wirtenbergico depulit Burgoviâ Bavaros, A. C. 1371. Pater ex Heduige Atestina Friderici IX. ultimi Teccensium Ducis, cuius A. C. 1439. defuncti filia Beatrix seu Iudita, nupta Eberhardo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONRADUS I — I. CONRADUS I. Imperator, fil. Conradi, Ducis Franconiae. Factionem adversam, quae Carolum Simplicem, Galliae Regem utpote heredem Caroli Magni et Ludovici Pii, mortuô Ludovicô III. Imperatore; qui ultimus ex stirpe Caroli M. sine prole mascula… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONRADUS II — I. CONRADUS II. Iagellonis, in convertendis Lithuanis suis, comes, Olsnam a praedonibus, qui ob ignaviam Wenceslai impune grassabantur, occupatam recuperavit. Obiit A. C. 1395. relictis 4. filiis, quibus omnibus Conradi nomen. II. CONRADUS II.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONRADUS IV — I. CONRADUS IV. cognomine Albus et Iunior, Patris Conradi III. et dein fratris Conradi cognomine Nigri iunioris, qui Kosal tenuerat, successor A. C. 1465. cum huius vidua Georgii Bohemiae Regis partes, adversus Matthiam Hungariae Regem sequutus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Conradus, B. (7) — 7B. Conradus, (2. Mai), Stifter des Gotteshauses Engelberg in der Schweiz und Martyrer, stammte aus dem alten Geschlechte der Freiherren von Seldenbüren. Ihr Stamm Schloß lag am Albis bei Zürich. Von Jugend an in der Gottesfurcht und in… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Conradus, B. (8) — 8B. Conradus, (25. Nov.), ein Mönch im Kloster Heisterbach (Regierungsbezirk Köln am Rhein), der bis in sein 50. Jahr den Waffen gedient hatte und nachher als Ordensmann noch 50 Jahre dem König der Könige zu dienen gewürdigt wurde. (El., Buc.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Conradus, S. (2) — 2S. Conradus, (17. al. 14. Febr. al. 7. Aug.), ein Mönch zu Clairvaux, war ein Sohn des Herzogs Heinrich des Schwarzen von Bayern und liegt zu Clairvaur begraben. Trotz des letztern Umstandes, den wir dahingestellt seyn lassen, ist es höchst… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Conradus, S. (3) — 3S. Conradus (Cuno), (1. Juni), erwählter Erzbischof von Trier und Martyrer, stammte aus einem edlen schwäbischen Geschlechte und wurde zu Pfullingen, vier Stunden von Tübingen, nach dem ersten Viertel des 11. Jahrhunderts geboren. Seine Eltern… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”